utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05610372

Charter
Charter Number: 05610372
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Gift
Date: 1225 - 1264
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Ricardus pelliparius de Cok dat nobis cum corpore Agnetis sponse sue unum sellionem terre arabilis in territorio de Cok [C]unctis Cristi fidelibus presentibus et futuris Ricardus pelliparius de Cokerint salutem Noveritis me pro salute anime mee et pro salute anime Agnetis quondam sponse mee et omnium antecessorum meorum dedisse concessisse et hac presenti carta mea confirmasse Deo et beate Marie et conventui de Alvingham cum corpore predicte Agnetis sponse mee in puram et perpetuam elemosinam unum sellionem terre arabilis cum pertinentiis in territorio de Cokerint iacentem ex occidentali parte ville propinquius ex est parte vie que tendit versus ecclesiam inter eandem viam et terram Matilde Haket et buttat versus north contra terram Willelmi filii Elveredi et versus suth in viam Et ego Ricardus et heredes mei predictum sellionem cum omnibus pertinentiis suis predicto conventui in puram et perpetuam elemosinam warantizabimus et defendemus et de omnibus contra omnes adquietabimus inperpetuum Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter