utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05610373

Charter
Charter Number: 05610373
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1225 - 1264
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Idem Ricardus confirmat nobis novem selliones terre arabilis et dimidiam cum pertinentiis in territorio de Cok quas habuimus de dono Roberti Haket [C]unctis Cristi fidelibus presentibus et futuris Ricardus pelliparius de Cokerint et Agnes uxor sua filia Roberti Haket salutem Noveritis nos pro salute animarum nostrarum et omnium antecessorum nostrorum concessisse et presenti carta nostra confirmasse Deo et beate Marie et conventui de Alvingham in puram et perpetuam elemosinam novem selliones et dimidiam terre arabilis cum omnibus pertinentiis suis in territorio de Cokerint ex occidentali parte ville quas habuerunt de dono Roberti Haket quarum scilicet sellionum una iacet ad domum Eudonis carpentarii inter terram Tengy et terram Iohannis filii Willelmi filii Eustachii et una et dimidia iacent iuxta Gudemundesic quarum capita orientalia buttant super croftum Willelmi filii Roberti et una iacet inter terram dicti conventus et terram Willelmi filii Roberti cuius capud aquilonare buttat super Gudemundesic et una iacet ex aquilonari parte de Kindelgate inter terram dicti conventus et terram feodi de Friston et due iacent ad Mikelmare inter terram Alexandri et terram Haconis et una iacet ad viam Lude inter terram Thome filii Osgoti et terram predicti conventus et due iacent in Tokewang quarum capita aquilonaria buttant super forarium monachorum de Parco Lude Nos vero predicti Ricardus et Agnes et heredes nostri warantizabimus et defendemus predictas terras cum omnibus pertinentiis suis et aisiamentis in puram et perpetuam elemosinam predicto conventui et de omnibus rebus adquietabimus erga omnes homines et feminas inperpetuum Et ne ista confirmatio aliquo casu contingente futuris temporibus presit infirmari nos predicti Ricardus et Agnes prestito fidei sacramento nos districte obligavimus et insuper presens scriptum sigillis nostris corroboravimus Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter