utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05610375

Charter
Charter Number: 05610375
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1150 - 1200
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Idem Rogerus et Cristiana confirmant nobis quicquid antecessores sui nobis dederunt [C]unctis Cristi innotescat fidelibus quod ego Rogerus de Nevill et Cristiana sponsa mea concessimus et hac presenti carta nostra confirmavimus Deo et ecclesie sancte Marie de Alvingh et sanctimonialibus ibi Deo servientibus et fratribus earum quicquid antecessores nostri scilicet Suanus filius Magni et Yvo de Marisco filius eius eidem ecclesie in elemosinam dederunt et insuper quandam culturam predicte ecclesie dedimus quam idem Yvo pater domine Cristiane in extremis vite sue prenominate ecclesie dederat que iacet ex australi parte vie que tendit apud Scupeholm de curia Ranulphi clerici Hec omnia ego Rogerus et domina Cristiana concessimus et confirmamus in puram et perpetuam elemosinam ecclesie sancte Marie de Alvingh et conventui ibidem Deo servienti pro salute nostra et pro salute animarum antecessorum nostrorum Huius donationis et concessionis hii sunt testes
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter