utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05610381

Charter
Charter Number: 05610381
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Gift
Date: 1200 - 1225
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Willelmus de Redburna dat nobis unam bovatam terre arabilis in territorio de Cok et sex acras prati iacentes in Houdayles [C]unctis Cristi fidelibus presentibus et futuris Willelmus de Redburna salutem Noverit universitas vestra me assensu Alicie sponse mee pro salute anime mee concessisse et hac presenti carta mea confirmasse Deo et beate Marie et conventui de Alvingham in puram et perpetuam elemosinam unam bovatam terre arabilis cum pertinentiis suis in territorio de Cokerint et sex acras prati cum pertinentiis iacentes in Houdailes scilicet duas acras prati et dimidiam et tertiam partem unius dimidie acre in Ayletoftmare iacentes inter pratum predicti conventus et pratum Beatricis de Luci et tres acras prati in Wytdaile iacentes inter pratum baronie et pratum Beatricis de Luci et unam percatam prati et tresdecim cadentes iacentes ad Toftdayle Et de predicta bovata terre arabilis hee sunt particule in campo orientali de Cokerint scilicet due selliones iacent ad Gunnimare inter feudum de Friston et terram predicti conventus et due selliones iacent ad Scale inter feudum de Friston ex utraque parte et una sellio ad Caldewell inter terram Beatricis de Luci et terram Roberti filii Agnetis et tertiam partem septem sellionum que dicitur Riwang et una sellio de est parte de Bergh inter terram eiusdem conventus et terram Beatricis de Luci et due selliones ex meridionali parte de Gocelingate inter feudum de Friston ex utraque parte et una sellio que dicitur Amfredirig que iacet ex meridionali parte de Gocelingate inter terras predicti conventus ex utraque parte et quatuor selliones que insimul iacent ad Strandstain inter terram prefati conventus et feudum de Friston et una sellio ad eundem Strandstain inter feudum domine Constancie de Aysterby et feudum Rogeri de Nevill et una sellio ad Carlemare inter terram Galfridi Haket et terram Alexandri filii Hugonis Et ex occidentali parte predicte ville una sellio que iacet inter terram predicti conventus et terram Hugonis Haket et abuttat super croftum Willelmi filii Roberti et due selliones iacent ex meridionali parte de Gudmundsic inter terram Willelmi filii Eustachii et feudum de Friston et quoddam forarium quod iacet ad Witemare inter terram predicti conventus et capita sellionum ex meridionali parte et tres selliones ad Wellesledes inter feudum de Friston ex utraque parte et una sellio ad Peningholm inter terram Roberti filii Mazeline et feudum de Friston et due selliones ad Stivetundale inter terram baronie et terram Beatricis de Luci et due selliones ex sut parte de Wdesic inter feudum de Friston ex utraque parte et una sellio iacet in transverso viam Lude inter feudum de Friston et terram Beatricis de Luci et due selliones ad Langemare inter feudum de Friston ex utraque parte et una sellio ex sut parte Nevillegate inter feudum Rogeri de Nevill et feudum baronie et una sellio ex suth parte Nevillegate inter feudum Rogeri de Nevill et feudum de Friston Hanc vero terram et pratum cum pertinentiis possidebit prefatus conventus de Alvingham bene et in pace libere et quiete ab omni seculari servitio et consuetudine et exactione sicut aliqua elemosina liberius et melius potest possideri a viris religiosis Et ego Willelmus prefatus in fidelitate mea obligavi me per hanc cartam meam erga domum de Alvingham in penam quadraginta marcarum sterlingorum si ego vel aliquis vel aliqua in mundo contra hanc concessionem et confirmationem per me vel per consilium meum voluerimus venire pactandum eidem conventui infra primum annum quo contra hoc factum meum sicut supradictum est venire voluerimus Et in huius rei securitatem et testimonium hanc presentem concessionem et confirmationem meam sigillo meo corroboravi Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter