utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05610382

Charter 05610382
Charter Number: 05610382
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Exchange
Date: 1200 - 1260
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Willelmus de Redburn dat nobis quinque selliones terre arabilis in territorio de Cok in excambium pro septem sellionibus terre arabilis de elemosina nostra iacentes in territorio de Cok [S]ciant presentes et futuri quod ego Willelmus de Redburna concessi dedi et hac presenti carta confirmavi Deo et beate Marie et conventui de Alvingham quinque selliones terre arabilis in territorio de Cokerint ex occidentali parte ville quorum tres simul iacent apud Scotfalde inter terram predicti conventus et terram Roberti le Wdegraive et unus similiter apud Scotfalde inter terram Rogeri filii Ranulphi et terram Roberti le Wdegraive et buttat versus aquilonem super foreram Roberti de Crepins et versus meridiem super foreram Roberti filii Ranulphi et unus iacet ex suth parte de la Gayre inter terras predicti conventus et buttat versus aquilonem super Nevillegate et versus meridiem super foreram Osberti Ladde tenendos et habendos libere et quiete pacifice et integre cum omnibus pertinentiis suis libertatibus et aisiamentis in liberam puram et perpetuam elemosinam inperpetuum excambium pro septem sellionibus terre arabilis de elemosina sua iacentibus in territorio de Cokerint ex occidentali parte ville quorum quatuor simul iacent inter terram meam et terram Willelmi filii Willelmi et buttant versus orientem super Gillecroft et versus occidentem super foreram Roberti filii Ranulphi et duo iacent ad Ailwaldegrave inter terram eiusdem Willelmi et terram monachorum de Parco Lude et buttant versus meridiem super Nevillgate et versus aquilonem super foreram Stephani de Manneby et unus iacet ex occidentali parte de Amfraigardth inter terram quam Reginaldus prepositus aliquando tenuit et terram Willelmi carpentarii et buttat versus orientem super foreram domine Laurote et versus occidentem super terram eiusdem Laurot Ego vero Willelmus et heredes mei predictos quinque selliones cum omnibus pertinentiis suis prenominato conventui in puram elemosinam warantizabimus et defendemus et de omnibus erga omnes adquietabimus inperpetuum Et dictus conventus prefatos vij selliones mihi et heredibus meis similiter in elemosinam warantizabit Et in huius rei testimonium confecta est hec carta inter nos in modo cirographi et sigillis nostris ex utraque parte corroborata Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter