utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05610383

Charter
Charter Number: 05610383
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Gift, Confirmation
Date: 1200 - 1260
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Willelmus de Redburna dat et confirmat nobis septemdecim selliones terre arabilis in territorio de Cokerintona preterea dat nobis tres perticatas et vij falles terre in uno crofto et quinque acras prati [C]unctis Cristi fidelibus presentibus et futuris Willelmus de Redburne salutem Noverit universitas vestra me pro salute anime mee et omnium antecessorum meorum divine pietatis intuitu concessisse dedisse et hac presenti carta mea confirmasse Deo et beate Marie et conventui de Alvingham in puram et perpetuam elemosinam solutam et quietam ab omni seculari servitio et terrena exactione xvij selliones terre arabilis in territorio de Cokerint de quibus octo iacent ex orientali parte predicte ville in hiis locis unus sellio iacet apud Hauyornbermare inter terras dicti conventus de Alvingh et buttat versus suth super terram dicti conventus et versus north super Gudemundesike et duo selliones iacent inter terram dicti conventus et terram de feodo de Aysterby et buttant versus suth super Haringsikehou et versus north super Reddeburnegate cum prato adiacente et unus sellio iacet apud Gategraynhil inter terram quam Gamellus filius Win tenuit et terram Willelmi filii Galfridi et buttat versus north super Redeburnegate et versus suth super terram domine de Cokerington Item unus sellio iacet inter terram Iohannis Gernum et terram de feodo de Aysterby et buttat versus north super terram que fuit Matildis Haket et versus suth super Nevillesic et unus sellio iacet super eosdem furlanges inter terram dicti conventus et terram quam Rogerus filius Ranulphi tenuit et buttat versus north super terram Thome Scalle et versus suth super Nevillesic Item duo selliones iacet in Dundale inter terram dicti conventus et terram dicti Rogeri filii Ranulphi et buttant versus suth super terram dicte domine de Cokerint et versus north super terram Iohannis Pa Preterea ex occidentali parte predicte ville iacent novem selliones in hiis locis unus sellio iacet ad Wellesledhis inter terram dicti conventus et terram de feodo de Friston et buttat versus north super terram predicti conventus et versus suth super forerium quod fuit quondam Galfridi Haket et duo selliones iacent inter terram dicti conventus de Alvingham et terram Willelmi filii Willelmi filii Radulfi et buttant versus suth super Nevillegate et unus eorum buttat versus north super terram de feodo de Aysterby et alius sellio longius se extendit usque ad Crosemaregate Et duo selliones iacent ex sut parte de Nevillegate inter terram dicti conventus et terram Galfridi molendinarii et buttant versus suth super terram Osberti filii Nob et versus north super Nevillegate Item duo selliones iacent inter terram Iohannis filii Matilde et terram Roberti filii Mazelin et buttat versus suth super Grimolbibec et versus north super terram dicti conventus et duo selliones iacent inter terram dicte domine de Cokerint et terram quam Iohannes filius Matilde tenuit et buttant versus suth super Grimolbibec et versus north super terram predicte domine de Cokerint Preterea dedi eis tres perticatas et septem falles terre arabilis in uno crofto de tofto quod fuit Rogeri Layrbarn et quinque acras prati et dimidiam in Hutcroft iacentes inter pratum dicti conventus et pratum quod Osbertus quondam prepositus aliquando tenuit et buttant versus orientem super Scitebrokedic et versus occidentem super Methlcroftdike tenenda et habenda de me et heredibus meis libere quiete et pacifice in puram et perpetuam elemosinam cum omnibus pertinentiis suis libertatibus et aisyamentis infra villam et extra sicut aliqua elemosina liberius a viris religiosis possidetur Et ego predictus Willelmus et heredes mei predictas terras cum prato predicto et cum omnibus pertinentiis suis dicto conventui warantizabimus et defendemus et de omnibus rebus contra omnes homines adquietabimus inperpetuum Et in huius rei testimonium presens scriptum sigillo meo corroboravi Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter