utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05610384

Charter
Charter Number: 05610384
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Gift
Date: 1175 - 1225
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Idem Willelmus de Redburna dat et confirmat decem selliones terre arabilis in territorio de Cok et quinque acras prati in Methelholm [C]unctis Cristi fidelibus presens scriptum visuris vel audituris Willelmus de Redburne salutem Noverit universitas vestra me dedisse concessisse et hac presenti carta mea confirmasse Deo et beate Marie et conventui de Alvingham in puram et perpetuam elemosinam decem selliones terre arabilis in territorio de Cokerint ex orientali parte ville iacentes in hiis locis scilicet tres selliones simul super Houthornberehil inter terram domine de Cokerint et terram Iohannis le Vavasur et abuttant versus austrum super Gocelingat et versus aquilonem super terram monachorum de Parco Lude et duos selliones simul super Toft sic inter terram dominorum monachorum et terram dicte domine de Cokerint et abuttant versus aquilonem super terram dictorum monachorum et versus austrum super terram Iohannis le Vavasur et duos selliones in Harengsic inter terram dicti Iohannis et terram domine de Cokerint et abuttant versus austrum super le Suthdike et versus aquilonem super le Nortdike et duos selliones ex australi parte de Harengsyc de quibus sellio propior orientem abuttat super Harengsic ad unum capud et ad aliud capud super viam regiam inter terram predicti Iohannis et terram domine Laurot sellio vero que vergit versus austrum abuttat ad unum capud super viam regiam et ad aliud capud super terram dicti Willelmi de Redburn et unum sellionem inter terram monialium de Alvingham et terram predicti Iohannis et abuttat versus aquilonem super viam regiam et versus austrum super viam que ducit de curia domine de Cokerinton Et quinque acras prati in Methelholm inter pratum monialium dicte domus de Alvingh et pratum baronie et abuttat versus aquilonem super ripam de Sumercote et versus austrum super veterem ripam tenendos et habendos de me et heredibus meis libere et quiete plenarie et integre cum omnibus aisiamentis et libertatibus suis infra villam et extra Et ego predictus Willelmus et heredes mei warantizabimus et defendemus totam terram predictam et pratum predictum cum omnibus pertinentiis contra regem et dominos et omnes homines predicto conventui de Alvingham et de omnibus adquietabimus inperpetuum In cuius rei testimonium presens scriptum sigilli mei inpressione roboravi Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter