utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05610386

Charter 05610386
Charter Number: 05610386
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Gift
Date: 1175 - 1225
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Willelmus de Reddeburna dat nobis et confirmat quinque selliones terre arabilis in territorio de Cok [C]unctis Cristi fidelibus presentibus et futuris Willelmus de Redburne salutem Noverit universitas vestra me concessisse dedisse et hac presenti carta mea confirmasse Deo et beate Marie et conventui de Alvingh in puram et perpetuam elemosinam v selliones terre arabilis in territorio de Cokerint quorum tres simul iacent in Neuland inter terram conventus de Alvingh et terram Radulfi de Saleby et buttant versus est super Neulandesic et versus west super terram Radulfi Tusard et terram Iohannis filii Hamelini et duo selliones iacent inter terram Radulfi de Saleby et terram quam Robertus filius Elwredi quondam tenuit de feodo de Aisterby et buttant versus suth super terram conventus de Alvingh et versus north super Redburnegate Et ego Willelmus et heredes mei predictos v selliones predicto conventui in puram et perpetuam elemosinam liberam et quietam ab omni seculari servitio et terrena exactione warantizabimus et defendemus et de omnibus erga omnes adquietabimus inperpetuum In huius rei testimonium presenti scripto sigillum meum apposui Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter