utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05610388

Charter
Charter Number: 05610388
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Gift
Date: 1200 - 1240
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Alicia de Nevill dat in libera viduitate sua nobis unam daylam prati in pratis de Cok scilicet in Medelcroft et in Uttcroft [C]unctis Cristi fidelibus presentibus et futuris Alicia de Nevilla de Cokerint salutem Noveritis me in libera viduitate et legia potestate mea pro salute anime mee et heredum et omnium antecessorum meorum voluntate et assensu Willelmi filii mei et heredis concessisse et dedisse et hac presenti carta mea confirmasse Deo et beate Marie et conventui de Alvingh in puram et perpetuam elemosinam solutam et quietam ab omni seculari servitio et terrena exactione unam daylam prati in pratis de Cokerint scilicet in Medelcroft et in Huttcroft quam Galfridus filius Amfridi aliquando tenuit in qua continentur tres acre inter pratum monachorum de Parco Lude versus meridiem et pratum Iohannis le Vavasur versus aquilonem et buttat versus orientem super dailam predicti conventus de Alvingh que vocatur Wrangdail et versus occidentem super pratum Iohannis le Vavasur Et ego Alicia et heredes mei predictam dailam cum omnibus pertinentiis predicto conventui in puram et perpetuam elemosinam warantizabimus et defendemus et de omnibus contra omnes adquietabimus inperpetuum Et in huius rei testimonium presens scriptum sigillo meo una cum sigillo Willelmi filii mei et heredis corroboratur Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter