utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05610389

Charter 05610389
Charter Number: 05610389
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Gift
Date: 1200 - 1240
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Alicia de Nevill dat nobis in libera viduitate sua unum toftum in Cok cum omnibus pertinentiis suis illum scilicet toftum quem Ricardus Carbunel aliquando tenuit [C]unctis Cristi fidelibus presentibus et futuris Alicia de Nevill de Cokerint salutem Noveritis me in libera viduitate mea assensu Willelmi filii mei et heredis pro salute anime mee et omnium antecessorum meorum concessisse dedisse et hac presenti carta mea confirmasse Deo et beate Marie et conventui de Alvingh in puram et perpetuam elemosinam liberam et quietam ab omni seculari servitio et terrena exactione unum toftum in Cokerinton cum omnibus pertinentiis suis libertatibus et aisiamentis infra villam et extra illum scilicet toftum quem Ricardus Carbunel aliquando tenuit et iacet inter toftum quem Hamelinus filius Cristither aliquando tenuit et toftum quem Hakun aliquando tenuit de feodo de Friston Et ego Alicia et heredes mei predictum toftum cum omnibus pertinentiis suis libertatibus et aisiamentis predicto conventui in puram et perpetuam elemosinam warantizabimus et defendemus et de omnibus erga omnes adquietabimus inperpetuum Et in huius rei testimonium huic scripto sigillum meum una cum sigillo Willelmi filii mei et heredis apposui Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter