utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05610391

Charter
Charter Number: 05610391
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Gift
Date: 1200 - 1240
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Eadem Alicia dat nobis unam acram prati iacentem in pratis de Cok [C]unctis Cristi fidelibus presentibus et futuris Alicia de Nevill de Cokerint salutem Noveritis me in libera viduitate et in legia potestate mea pro salute anime mee et heredum et omnium antecessorum meorum voluntate et assensu Willelmi filii mei et heredis concessisse dedisse et hac presenti carta mea confirmasse Deo et beate Marie et conventui de Alvingh in puram et perpetuam elemosinam liberam et quietam ab omni seculari servitio et terrena exactione unam acram prati iacentem in pratis de Cokerint scilicet in Huttecroft apud Toftes inter pratum monachorum de Parco Lude et baroniam et buttat versus orientem super Huttecroftdic et versus occidentem contra pratum quod Rogerus Lairbarn aliquando tenuit Et ego Alicia et heredes mei predictam acram prati cum pertinentiis predicto conventui in puram et perpetuam elemosinam warantizabimus et defendemus et de omnibus erga omnes adquietabimus inperpetuum Et in huius rei testimonium presens scriptum sigillo meo una cum sigillo Willelmi filii mei et heredis corroboratur Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter