utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05610393

Charter
Charter Number: 05610393
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Gift
Date: 1200 - 1240
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Eadem Alicia dat nobis et confirmat pasturam sufficientem ducentis ovibus per magnum centum in territorio de Cokerintona cum libero introitu et exitu [C]unctis Cristi fidelibus presentibus et futuris Alicia de Nevill quondam sponsa Willelmi de Redburn salutem Noverit universitas vestra me in libera viduitate mea et legia potestate pro salute anime mee et omnium antecessorum meorum de consensu et voluntate Willelmi filii mei et heredis concessisse dedisse et hac presenti carta confirmasse Deo et beate Marie et conventui de Alvingh in puram et perpetuam elemosinam solutam et quietam ab omni seculari servitio et terrena exactione pasturam sufficientem ducentis ovibus per magnum centum in territorio de Cokerint cum libero introitu et exitu sine omni calumpnia et inpedimento mei et heredum meorum Ego vero Alicia et heredes mei predictam pasturam cum omnibus libertatibus et asiamentis sicut specialem elemosinam nostram Deo et beate Marie et conventui de Alvingh warantizabimus et defendemus et de omnibus erga omnes adquietabimus inperpetuum Et in huius rei testimonium presens scriptum sigillo meo una cum sigillo Willelmi filii mei et heredis corroboravi Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter