utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05610394

Charter
Charter Number: 05610394
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Gift
Date: 1200 - 1240
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Eadem Alicia dat nobis et confirmat totum pratum suum quod vocatur Nevilledaile in qua continentur sexdecim acre et iacent in pratis de Cok [C]unctis Cristi fidelibus presentibus et futuris Alicia de Nevill de Cokerint salutem Noveritis me in libera viduitate mea et legia potestate pro salute anime mee et heredum et omnium antecessorum meorum voluntate et assensu Willelmi filii mei et heredis concessisse dedisse et hac presenti carta mea confirmasse Deo et beate Marie et conventui de Alvingh in puram et perpetuam elemosinam solutam et quietam ab omni seculari servitio et terrena exactione totum pratum meum quod vocatur Nevilledaila in qua continentur sexdecim acre et iacent in pratis de Cokerint ex occidentali parte de Gottecroft inter pratum monachorum de Parco Lude et pratum de feodo de Friston quod vocatur Cudayla et buttat versus occidentem super Grafletdic et versus orientem super Apol habendum et tenendum de me et heredibus meis libere et quiete pacifice et integre cum omnibus pertinentiis suis Et ego Alicia et heredes mei predictum pratum cum pertinentiis predicto conventui in puram elemosinam warantizabimus et defendemus et de omnibus contra omnes adquietabimus inperpetuum Et in huius rei testimonium presens scriptum sigillo meo una cum sigillo Willelmi filii mei et heredis corroboratur Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter