utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05610395

Charter
Charter Number: 05610395
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Gift
Date: 1220 - 1240
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Eadem Alicia dat nobis et confirmat sex selliones et unam foreriam terre arabilis in territorio de Cok in crofto quod vocatur Estlanges [C]unctis Cristi fidelibus presentibus et futuris Alicia de Nevill de Cokerint quondam uxor Willelmi de Redburn salutem in domino Noveritis me in libera viduitate mea concessisse dedisse et hac presenti carta mea confirmasse pro salute anime mee et omnium antecessorum meorum Deo et beate Marie et conventui de Alvingh sex selliones et unam foreriam terre arabilis in territorio de Cokerint in crofto scilicet quod vocatur Est Langes et iacent inter croftum domine Constantine de Aysterby ex aquilonari parte et terram dicti conventus quorum capita orientalia buttant super Neucroftdic et duas acras prati cum pertinentiis suis in pratis de Germetorp quorum capita australia buttant super Sandwad et capita aquilonaria super Gaterumsike et iacent inter pratum Hathwise filie Roberti Prendergest et fossatum de Germetorp ad habenda et tenenda libere et quiete pacifice et integre cum omnibus pertinentiis suis libertatibus et aisiamentis in puram et perpetuam elemosinam liberam et quietam ab omni seculari servitio et terrena exactione sicut aliqua elemosina liberius et quietius teneri vel possideri potest a viris religiosis Has vero predictas terras cum omnibus pertinentiis suis ego predicta Alicia de Nevill et heredes mei warantizabimus predicto conventui defendemus et de omnibus rebus demandis et calumpniis adquietabimus erga omnes homines inperpetuum Et in huius rei testimonium presens scriptum sigilli mei inpressione corroboravi Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter