utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05610396

Charter 05610396
Charter Number: 05610396
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Gift
Date: 1200 - 1225
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Alicia de Nevill dat nobis et confirmat unam bovatam terre arabilis in territorio de Cok et sex acras prati iacentes cum pertinentiis in Houdeiles [C]unctis Cristi fidelibus presentibus et futuris Alicia de Nevill de Cokerint filia Rogeri de Nevill et Cristiane de Marisco salutem Noverit universitas vestra me pro amore Dei et pro salute anime mee et omnium antecessorum et heredum meorum dedisse et concessisse et hac presenti carta mea confirmasse Deo et beate Marie et conventui de Alvingh in puram et perpetuam elemosinam unam bovatam terre arabilis in territorio de Cokerint cum omnibus pertinentiis suis et sex acras prati cum pertinentiis iacentes in Haudeles scilicet duas acras prati et dimidiam et tertiam partem unius dimidie acre in Alestoftmare iacentes inter pratum predicti conventus et pratum Beatricis de Lusci et tres acras prati in Withedaile iacentes inter pratum baronie et pratum dicte Beatricis de Luci et unam perticatam prati et tresdecim cadentes iacentes ad Toftdayle Et de predicta bovata terre hee sunt particule in campo orientali de Cokerint scilicet duo selliones iacent ad Gunnimare inter feudum de Friston et terram predicti conventus de Alvingh et duo selliones iacent ad Scale inter feudum de Fristun ex utraque parte et unus sellio ex est parte de Bergh inter terram eiusdem conventus et terram Beatricis de Luci et duo selliones ex suth parte de Gocelingate inter feudum de Friston ex utraque parte et unus sellio qui dicitur Aufredi rig qui iacet ex suth parte Gocelindale inter terras predicti conventus ex utraque parte et unus sellio ad Caldewell inter terram Beatricis de Luci et terram Rogeri filii Agnetis et tertiam partem septem sellionum que dicitur Riwang et quatuor selliones qui insimul iacent ad Strandstayn inter terram prefati conventus et terram feudi de Friston et unus sellio ad eundem Strandstayn inter feudum domine Constantine de Aysterby et feudum Rogeri de Nevill et unus sellio ad Carlemare inter terram Galfridi Haket et terram Alexandri filii Hugonis Et occidentali vero parte dicte ville unus sellio iacet inter terram predicti conventus et terram Hugonis Haket et abuttat super croftum Willelmi filii Roberti et duo selliones iacent ex suth parte Guthmundsic inter terram Willelmi filii Eustachii et feudum de Friston et quoddam forarium quod iacet ad Witemare inter terram eiusdem conventus et capita sellionem ex suth parte et tres selliones ad Wellesledes inter feudum de Friston ex utraque parte et unus sellio ad Penigholm inter terram Roberti Mazelin et feudum de Friston et duo selliones ad Styvetundale inter terram baronie et terram Beatricis de Lusci et duo selliones ex suth parte Wdesic inter feudum de Friston ex utraque parte et unus sellio iacet transverso viam Lude inter feudum de Friston et terram Beatricis de Lusci et duo selliones ad Langmare inter feudum de Friston ex utraque parte et unus sellio ex suth parte Nevillegate inter feudum Rogeri de Nevill et feudum baronie et unus sellio ex suth parte et Nevillegate inter feudum ipsi Rogeri de Nevill et feudum de Fristun Hanc vero terram et pratum cum pertinentiis possidebunt bene et in pace et tam libere et quiete sicut aliqua elemosina liberius et melius potest possideri a viris religiosis Et ego Alicia predicta et heredes mei warantizabimus prefato conventui prenominatam terram et pratum cum pertinentiis erga omnes homines et defendemus eam de omnibus servitiis que sunt vel contingere possunt sicut puram et specialem elemosinam nostram inperpetuum Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter