utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05610397

Charter
Charter Number: 05610397
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Gift
Date: 1200 - 1225
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Eadem Alicia dat nobis et confirmat unam bovatam terre arabilis in territorio de Cokerintona et septem acras prati et dimidiam cum pertinentiis iacentes in Houdayles [C]unctis Cristi fidelibus Alicia de Nevill de Cokerint filia Rogeri de Nevill salutem Noveritis me pro amore Dei et pro salute anime mee et omnium antecessorum meorum et heredum dedisse et concessisse et hac presenti carta mea confirmasse Deo et beate Marie et conventui de Alvingh in puram et perpetuam elemosinam unam bovatam terre arabilis in territorio de Cokerint cum omnibus pertinentiis suis et septem acras prati et dimidiam cum pertinentiis iacentes in Houdeiles scilicet in Ailistofmare tres acras et dimidiam inter feodum baronie et terram monachorum de Parco Lude et quatuor acras in Withedeile ad capud occidentale inter baroniam et terram dicti conventus de Alvingh et buttant versus occidentem super Grimolbidike Et de predicta bovata terre hee sunt particule in campo orientali de Cokerint scilicet duo selliones iacent ad Gunnimare inter feodum de Friston et terram dicti conventus de Alvingh et duo selliones iacent ad Scale inter feodum de Fristona ex utraque parte et unus sellio ex est de Bergh inter terram eiusdem conventus et terram Beatricis de Lusci et duo selliones ex suth parte de Gocelingate inter feodum de Frinston ex utraque parte et unus sellio qui dicitur Haufredirig qui iacet ex suth parte Gocelingate inter terras dicti conventus ex utraque parte et unus sellio ad Caldewel inter terram Beatricis de Luci et terram Roberti filii Agnetis et tertiam partem sellionum septem que dicitur Riewang et quatuor selliones qui insimul iacent ad Strandstain inter terram dicti conventus et terram feodi de Friston et unus sellio ad eundem Strandstain inter feodum domine Constantine de Aysterby et feodum Rogeri de Nevill et unus sellio ad Carlemare inter terram Galfridi Haket et terram Alexandri filii Hugonis Ex occidentali vero parte dicte ville unus sellio qui iacet inter terram predicti conventus et terram Hugonis Haket et abuttat super croftum Willelmi filii Roberti et duo selliones iacent ex suth parte de Gudmundsic inter terram Willelmi filii Eustachii et feodum de Friston et quoddam forarium quod iacet ad Withemare inter terram eiusdem conventus et capita sellionis ex suth parte et tres selliones ad Wellesledes inter feodum de Friston ex utraque parte et unus sellio ad Peningholm inter terram Roberti Mazelin et feodum de Friston et duo selliones ad Stivetundale inter terram baronie et terram Beatricis de Luci et duo selliones ex suth parte de Wdesic inter feodum de Friston ex utraque parte et unus sellio iacet ex transverso vie de Lud inter feodum de Friston et terram Beatricis de Lusci et duo selliones ad Langmare inter feodum de Friston ex utraque parte et unus sellio ex suth parte Nevillegate inter feodum Rogeri de Nevill et feodum baronie et unus sellio ex suth parte Nevillegate inter feodum ipsius Rogeri de Nevill et feodum de Frist Hanc vero terram et pratum cum pertinentiis possidebunt bene et in pace et tam libere et quiete sicut aliqua elemosina liberius et melius potest possideri a viris religiosis Et ego Alicia predicta et heredes mei warantizabimus prefato conventui totam prenominatam terram cum pertinentiis erga omnes homines et defendemus eam de omnibus servitiis que sunt vel contingere possunt sicut puram et specialem elemosinam nostram inperpetuum Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter