utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05610401

Charter
Charter Number: 05610401
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Gift
Date: 1223 - 1264
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Willelmus filius Willelmi de Redburna dat nobis unum croftum in territorio de Cok qui vocatur Dilvecroft [O]mnibus sancte matris ecclesie filiis presens scriptum visuris vel audituris Willelmus filius Willelmi de Redburne salutem Noverit universitas vestra me de voluntate et assensu Sibille uxoris mee concessisse dedisse et hac presenti carta mea confirmasse Deo et beate Marie et conventui de Alvingh in liberam puram et perpetuam elemosinam unum toftum in territorio de Cokerint cum fossatis et omnibus aliis pertinentiis suis illum scilicet croftum qui dicitur Dilvecroft et iacet inter terram quam Walterus filius Osberti tenet de domina Nicholaa de Saintemarie et terram quam Lambertus Lecurteys tenet et abuttat ad capud aquilonale super regiam viam et ad capud australe super terram dicte domine Nicholae quam Osbertus filius Osberti tenet tenendum et habendum de me et heredibus meis vel assignatis dicto conventui de Alvingh libere et quiete a secta curie et omni seculari servitio et terrena exactione Et ego predictus Willelmus et heredes mei vel assignati warantizabimus et defendemus predictum croftum cum pertinentiis suis predicto conventui contra regem et dominos feodi et contra omnes homines et de omnibus adquietabimus inperpetuum In cuius rei testimonium presenti scripto sigillum meum apposui Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter