utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05610402

Charter
Charter Number: 05610402
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Gift
Date: 1223 - 1264
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Idem Willelmus dat nobis tres [selliones] terre in territorio de Cok ex occidentali parte et decem selliones ex orientali parte ville de Cok [O]mnibus Cristi fidelibus presens scriptum visuris vel audituris Willelmus filius Willelmi de Redburne salutem Noveritis me consilio et assensu Sibille uxoris mee pro salute anime mee et antecessorum meorum concessisse dedisse et hac presenti carta mea confirmasse Deo et beate Marie et conventui de Alvingh in liberam puram et perpetuam elemosinam duos selliones terre arabilis in territorio de Cokerinton ex occidentali parte ville iacentes inter terram Roberti Burre versus austrum et terram Roberti filii Willelmi versus aquilonem et abuttant versus orientem super Gillecroft et versus occidentem super foreram Thome filii Roberti filii Ranulphi et unum sellionem ex eadem parte ville iacentem inter terram dicti conventus ex parte orientali et terram que fuit quondam Gode Haket ex parte occidentali et abuttat versus austrum super Nevillegate et versus aquilonem super Crosmarefurlanges et duos selliones ex orientali parte eiusdem ville iacentes inter terram Roberti de Creppinges ex parte una et terram dicti Roberti Burre ex altera et abuttat versus aquilonem super viam que vocatur Redburnegate et versus austrum super Leupwarpes item octo selliones ex eadem parte ville iacentes inter terram dicti conventus ex una parte et terram dicte Roberti Burre ex altera et abuttant super predictum Redburnegate et Leupwarpes sicut scriptum est de duobus prenominatis tenendos et habendos de me et heredibus meis libere quiete et pacifice sicut aliqua elemosina liberius et quietius ab aliquibus viris religiosis poterit possideri Et sciendum quod ego Willelmus et heredes mei totam terram predictam cum omnibus pertinentiis et aisiamentis suis infra villam et extra predicto conventui contra omnes homines warantizabimus et de omnibus rebus secularibus sectis servitiis consuetudinibus et demandis erga dominum regem et dominos feodi et omnes alios adquietabimus et defendemus inperpetuum In cuius rei testimonium presenti scripto sigillum meum apposui Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter