utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05610403

Charter
Charter Number: 05610403
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Gift
Date: 1223 - 1264
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Willelmus de Redburn dat nobis duos selliones terre arabilis in territorio de Cok ex orientali parte ville iacentes super Gategrainhil [S]ciant presentes et futuri quod ego Willelmus de Redburn concessi dedi et hac presenti carta mea confirmavi Deo et beate Marie et conventui de Alvingh in puram et perpetuam elemosinam solutam et quietam ab omni seculari servitio et terrena exactione duos selliones terre arabilis in territorio de Cokerint ex orientali parte ville iacentes super Gategrainehil inter culturas predicti conventus et extendunt se in longitudine versus austrum super feodum de Fristona et versus aquilonem super viam Gocelini Hardpening tenendos et habendos de me et heredibus meis libere quiete et pacifice cum omnibus pertinentiis suis libertatibus et aisiamentis infra villam et extra inperpetuum sicut aliqua elemosina liberius viris religiosis conferri potest et ab eisdem possideri Ego vero Willelmus et heredes mei predictos selliones cum omnibus pertinentiis suis dicto conventui warantizabimus et defendemus et de omnibus rebus contra dominos feudi et contra omnes homines adquietabimus inperpetuum Et in huius rei testimonium presens scriptum sigillo meo corroboravi Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter