utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05610404

Charter 05610404
Charter Number: 05610404
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Gift
Date: 1223 - 1264
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Idem Willelmus dat nobis novem acras prati et dimidiam in Medelholm in territorio de Cok iacentes ad Stockedayle [C]unctis Cristi fidelibus presentibus et futuris Willelmus filius Willelmi de Redburne salutem Noveritis me pro salute anime mee et omnium antecessorum meorum concessisse dedisse et hac presenti carta mea confirmasse Deo et beate Marie et conventui de Alvingh in puram et perpetuam elemosinam novem acras prati et dimidiam in Medelholm in territorio de Cokerint iacentes ad Stockedayle propinquius inter pratum dicti conventus et pratum Iohannis le Vavasur et abuttant versus aquilonem super le Neu Ha et versus austrum super le Alde Ha Et ego Willelmus et heredes mei predictas novem acras et dimidiam prati cum pertinentiis predicto conventui in puram et perpetuam elemosinam warantizabimus et defendemus et de omnibus erga omnes homines et feminas adquietabimus inperpetuum In cuius rei testimonium presenti scripto sigillum meum apposui Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter