utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05610406

Charter
Charter Number: 05610406
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Gift
Date: 1223 - 1264
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Idem Willelmus dat nobis tres selliones terre arabilis in territorio de Cok ex occidentali parte de Crosmare et duos selliones ex aquilonali parte de Crosmare [O]mnibus Cristi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit Willelmus filius Willelmi salutem Noveritis me concessisse dedisse et hac presenti carta confirmasse Deo et beate Marie et conventui de Alvingh in puram et perpetuam elemosinam tres selliones terre arabilis in territorio de Cokerint ex occidentali parte de Crosmare iacentes inter terram Iohannis Le Vavasur ex orientali parte et feodum de Aysterby ex occidentali qui quidem selliones tres sunt ad capud aquilonare et quatuor ad capud australe et duos selliones ex aquilonari parte de Crosmare iacentes inter feodum de Friston ex utraque parte et buttant versus aquilonem super feodum predictum de Friston et versus australe super Redburnegate tenendos et habendos de me et heredibus meis libere quiete pacifice ab omni servitio et terrena exactione et demanda predictis priori et conventui inperpetuum Et ego predictus Willelmus et heredes mei predictam terram warantizabimus defendemus et de omnibus adquietabimus erga omnes inperpetuum In cuius rei testimonium presenti scripto sigillum meum apposui Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter