utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05610407

Charter 05610407
Charter Number: 05610407
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Gift
Date: 1223 - 1264
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Willelmus filius Willelmi de Cok dat nobis unum toftum quem Rogerus Leithbarn aliquando de me tenuit et unum wang super Scale Item quatuor selliones in eodem campo super Scale Item quatuor selliones in occidentali campo super Stapelhoumare [C]unctis Cristi fidelibus presens scriptum visuris vel audituris Willelmus filius Willelmi [Redburne] de Cokerint salutem Noverit universitas vestra me dedisse concessisse et hac presenti carta mea confirmasse Deo et beate Marie et conventui de Alvingh in puram et perpetuam elemosinam liberam et quietam ab omni seculari servitio et terrena exactione unum toftum cum omnibus pertinentiis suis in villa de Cokerint illum scilicet toftum quem Rogerus Leithbarn aliquando de me tenuit et abuttat ad capud australe super viam Roberti le Wdegraive et ad capud aquilonale super terram dicti conventus et iacet iuxta regiam viam versus propinquior tofto Lamberti socri Roberti le Wdegreive et unum wang super Scale et abuttat ad capud aquilonale super Heringsic et ad capud australe super Nevillegate in campo orientali dicte ville de Cokerint et iacet inter terram Iohannis le Vavasur et terram Iohannis de Cokerint item quatuor selliones in eodem campo super Scale iacentes inter terram domini Ricardi le Walays et terram domini Iohannis le Vavasur et abuttant ad capud aquilonale super viam de Nevill et ad capud australe super viam domine item quatuor selliones in occidentali campo dicte ville de Cokerint super Stapelhomare et abuttant ad capud australe super terram dicti conventus de Alvingh et ad capud aquilonale super viam Willelmi de Redburne et iacent inter terram Roberti Cripling et terram domine de Cokerint tenenda et habenda omnia predicta cum omnibus pertinentiis suis infra villam et extra de me et heredibus meis dicto conventui et successoribus suis adeo libere et quiete sicut aliqua elemosina aliquibus hominibus liberius et quietius ab aliquo conferri potest Et ego predictus Willelmus et heredes mei warantizabimus et defendemus omnia predicta cum pertinentiis suis predicto conventui et successoribus suis contra omnes homines et de omnibus adquietabimus inperpetuum In cuius rei testimonium presens scriptum sigilli mei impressione roboravi Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter