utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05610408

Charter Number: 05610408
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Gift
Date: 1202 Circa
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Abbas de Parco Lude et eiusdem loci conventus concedunt et confirmant [Willelmo de Redburn] croftum quod iacet ex nort parte mesuagii Rogeri le Vavasur et duas acras terre culte et vij acras terre in Neuland [O]mnibus sancte ecclesie filiis ad quos hoc scriptum pervenerit Iohannes abbas de Parco Lude et eiusdem loci conventus salutem Sciatis nos concessisse et hac nostra carta confirmasse Willelmo de Redburne et heredibus suis pro servitio et fidelitate sua de nobis et ecclesia nostra in feudo et hereditate libere et quiete in territorio de Cokerinton croftum quod iacet ex north parte mesuagii Rogeri le Vavasur et duas acras terre culte scilicet unam ex est parte de Crossemare et alteram que iacet ex west parte tofti quod Eda tenuit et ex est parte predicte ville quinque selliones terre culte ad Museacre et septem acras terre in Neuland de feudo Rogeri le Vavasur et quinque acras prati in Utcroft iuxta pratum monialium de Alvingh ex suth parte in pratis de Cokerint et preterea unam acram de ros in Medelholm reddendo nobis et ecclesie nostre annuatim xij denarios ad festum sancti Botulphi pro omnibus servitiis et consuetudinibus et exactionibus que ad terram possunt accidere Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter