utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05610409

Charter
Charter Number: 05610409
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Gift
Date: 1223 - 1264
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Willelmus de Redburn dat nobis tres acras terre et dimidiam iacentes in territorio de Cok [C]unctis Cristi fidelibus presentibus et futuris Willelmus filius Willelmi de Redburne salutem Noveritis me concessisse et hac presenti carta mea confirmasse Deo et beate Marie et conventui de Alvingh in puram et perpetuam elemosinam liberam et quietam ab omni seculari servitio et terrena exactione tres acras terre et dimidiam que vocatur Edelecpes iacentes in territorio de Cokerint ex orientali parte ville ex north parte de Haringsic inter terram predicti conventus et terram quam Radulfus de Saleby aliquando tenuit de feudo de Friston et buttat versus suth super Redburngate Et ego predictus Willelmus et heredes mei predictas tres acras terre et dimidiam cum pertinentiis predicto conventui in puram et perpetuam elemosinam warantizabimus et defendemus et de omnibus contra omnes adquietabimus inperpetuum Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter