utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05610411

Charter 05610411
Charter Number: 05610411
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Gift
Date: 1190 - 1264
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Alexander filius Alani filii Magnilde dat Willelmo de Redburn tres acras prati in pratis de Houdailes et duas selliones terre arabilis in territorio de Cok [O]mnibus Cristi fidelibus presentibus et futuris Alexander filius Alani filii Magnilde de Cokerinton salutem Noverit universitas vestra me dedisse concessisse et hac presenti carta confirmasse Willelmo de Redburne et heredibus suis vel cui et quando dare vel assignare voluerit tres acras prati in pratis de Houdailes et duos selliones terre arabilis in territorio de Cokerint quod dictum pratum et dictos selliones mihi de Willelmo avunculo meo hereditarie contingebant et descendebant Sciendum est autem quod predicte tres acre prati iacent in Hutcroft in Houdayles inter terram meam et terram Thome filii Radulfi de Cokerint et abuttant super Scitbrokdic versus orientem et super Methelcroftdic versus occidentem et unus sellio iacet ex orientali parte de Cokerint super Cathehou inter terram conventus de Parco Lude ex orientali parte proxima et terram quondam Willelmi de Witker ex occidentali parte proxima et abuttant super terram conventus de Alvingh versus austrum et super terram Iohannis filii Hamelini versus aquilonem et altera sellio iacet ex occidentali parte ville de Cokerint inter terram Iohannis de Cokerint ex orientali parte proxima et terram Roberti Burre ex occidentali parte proxima et abuttant super fore riam conventus de Alvingh versus australem et super fore riam conventus de Parco Lude versus aquilonalem tenenda et habenda sibi et heredibus suis vel suis assignatis de me et heredibus meis libere et quiete integre et plenarie solute et in pace reddendo inde annuatim mihi et heredibus meis unum par cirothetarum albarum vel unum obolum die nativitatis sancti Iohannis Baptiste pro omni seculari servitio consuetudine et exactione re et demanda Et ego et heredes mei prefato Willelmo et heredibus suis vel suis assignatis dictum pratum et dictos selliones quicquid aliquo casu dicto prato et dictis sellionibus contingere poterit warantizabimus defendemus et pro omnibus terrenis servitiis consuetudinibus exactionibus sectis et sequelis rebus et demandis salva firma annua adquietabimus inperpetuum Huic autem carte sigillum meum fideliter apposui Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter