utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05610412

Charter
Charter Number: 05610412
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Gift
Date: 1260
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Willelmus de Redburn dat nobis totum capitale mesuagium suum in Cok cum edificiis et ex occidentali parte ville novem selliones terre arabilis et ex orientali parte octo selliones terre arabilis [S]ciant presentes et futuri quod ego Willelmus de Redburn concessi dedi et hac presenti carta mea confirmavi Deo et beate Marie et conventui de Alvingh in puram et perpetuam elemosinam liberam et quietam ab omni seculari servitio et terrena exactione pro salute anime mee et antecessorum meorum totum capitale mesuagium meum in Cokeringtona cum edificiis tofto et crofto cum fossatis cuicumque adiacentibus et cum omnibus pertinentiis suis et ex occidentali parte ville de Cokerint novem selliones terre arabilis quorum octo selliones simul iacent ex occidentali parte de Gillecroft inter terras feodi de Frestona ex utraque parte et unus sellio iacet ad capud occidentale dictorum octo sellionum iuxta foreriam inter terras feodi de Aysterby ex utraque parte et ex orientali parte ville predicte octo selliones terre arabilis quorum duo selliones iacent proximo inter terram domus de Alvingh et terram domini Iohannis le Vavasur et sex selliones simul iacent ex australi de Nevillesike proximo inter terram predicte domus de Alvingh et terram domini Iohannis le Vavasur et totum dominium ius et clamium quod habui vel aliquo modo ego et heredes mei habere poterimus in terris tenementis boscis pratis pasturis in libertatibus communibus in aquis viis semitis turbariis piscariis in redditibus homagiis wardis rele[v]iis et excaetis et in omnibus aliis que ad me vel ad heredes meos pertinere poterunt tam in predicta villa quam extra nec non et in omnibus aliis locis sine aliquo retinemento ita quod predictus conventus pro me et heredibus meis in omnibus prescriptis omnes vires hereditarias optineat tam ad predicta omnia et singula exigenda et adquirenda quam ea pacifice optinenda tenenda et habenda predicto conventui et successoribus suis vel assignatis libere quiete et pacifice inperpetuum sicut aliqua elemosina liberius vel melius dari vel teneri potest Et ego Willelmus de Redburn et heredes mei predictum capitale mesuagium cum tofto et crofto et predictas terras cum omnibus pertinentiis suis libertatibus et aysiamentis infra villam et extra cum omnibus prenominatis sicut prescriptum est predicto conventui et successoribus suis warantizabimus defendemus et de omnibus rebus adquietabimus contra omnes homines inperpetuum In cuius rei testimonium presenti scripto sigillum meum apposui Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter