utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05610414

Charter 05610414
Charter Number: 05610414
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Gift
Date: 1225 - 1260
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Idem Willelmus dat nobis quoddam mesuagium cum crofto adiacente quod fuit Rogeri Lairbarn in Cok et septem acras terre iacentes in quodam crofto quod dicitur Dilvecroft [O]mnibus sancte matris ecclesie filiis presens scriptum visuris vel audituris Willelmus filius Willelmi de Redburn salutem Noverit universitas vestra me de voluntate et assensu Sibille uxoris mee concessisse dedisse et hac presenti carta mea confirmasse Deo et beate Marie et conventui de Alvingh in liberam puram et perpetuam elemosinam quoddam messuagium cum crofto adiacente quod fuit Rogeri Layrbarn in territorio de Cokerint cum fossatis et omnibus aliis pertinentiis suis et septem acras terre in eadem villa videlicet viginti quatuor selliones cum fossatis et omnibus pertinentiis suis iacentes in quodam crofto qui dicitur Dilvecroft et iacent inter terram quam Walterus filius Osberti tenet de domina Nicholaa de Saintemarie et terram quam Lambertus le Curteys tenet et abuttant ad capud aquilonale super regiam viam et ad capud australe super terram dicte domine Nicholae quam Osbertus filius Osberti tenet tenenda et habenda de me et heredibus meis vel assignatis dicto conventui libere et quiete a secta curie et omni seculari servitio et terrena exactione Et ego predictus Willelmus et heredes mei vel assignati warantizabimus et defendemus predictum messuagium cum crofto adiacente et septem acris terre cum omnibus pertinentiis suis predicto conventui contra regem et dominos feodi et contra omnes homines et de omnibus adquietabimus inperpetuum In cuius rei testimonium presenti scripto sigillum meum apposui Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter