utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05610415

Charter Number: 05610415
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1260
Date Type: Internal, A.D., Feast

map View Map
Charter:
[A]nno ab incarnatione domini mcclx ad Natale domini facta fuit hec conventio inter priorem et conventum de Alvingh ex una parte et Willelmum de Reddeburn manentem in Cokerint ex altera videlicet quod idem Willelmus concessit dedit et carta sua confirmavit dictis priori et conventui de Al in liberam puram et perpetuam elemosinam totum capitale messuagium suum in Cok cum crofto gardino edificiis et cum omnibus pertinentiis suis et totam terram quam habuit in territorio de Cok cum omnibus pertinentiis suis prout carta quam inde habent plenius testatur sine aliquo rete[ne]mento habenda et tenenda eisdem priori et conventui in liberam puram et perpetuam elemosinam inperpetuum Et idem Willelmus et heredes sui dictum mesuagium cum crofto gardino edificiis cum terra prenominata et cum omnibus pertinentiis suis sicut predictum est memoratis priori et conventui contra omnes homines warantizabunt defendent et adquietabunt Et sepe dicti prior et conventus singulis annis solvent dicto W quoadvixerit ix quarteria frumenti competentis qualis liberatur ad panem conventus domus eiusdem videlicet ad festum sancti Michaelis tria quarteria ad Natale domini infra quindena ij quarteria infra quindena Pasche ij quarteria et infra quindena post festum sancti Iohannis Baptiste ij quarteria Et v quarteria ordei competentis infra quindena post festum sancti Michaelis et dicti quarteria farine avene qualis liberatur ad conventum predictum ad eundem terminum et iiij carcos multone ad festum sancti Martini preter cuilibet viij denarios et unam bussellum pisarum et duas petras casei in adventu domini et unam fraellam allecium in quadrigiis competentis et unam carecatam feni ad natale beate Marie et unam carecatam turbarum ad Pentec et x solidos argenti ad unam robam emendam ad festum sancti Botulphi singulis annis quoadvixerit et domum competentem eidem ad inhabitandam sumptibus domus predicte de Al reparare facient et invenient quamdiu vixerit ita quod si predicti prior et conventus pro defectu warantizationis defensionis vel adquietationis predicti Willelmi predicti capitalis mesuagii cum crofto gardino terra cum pertinentiis suis aliquod dampnum iacturum vel gravamen incurrerint expensas vel viatica fecerint seu dictum mesuagium cum pertinentiis vel dictam terram vel aliqua eius partem per aliquod placitum per eiusdem Willelmi defectum amiserunt liceat ex tunc eisdem priori et conventui in solutione promissorum sicut equum et iustum fuerit in toto vel in parte cessare donec eisdem priori et conventui per eundem Willelmum vel suos super premissis in solidis secundum estimationem legalium virorum plenius fuerit satisfactum concesserunt etiam idem prior et conventus tam pro se quam pro suis successoribus dicto W et eundem licentiaverunt quod quotiens contigerit quod solutione promissorum vel in aliqua eorum parte quocumque termino fuit cessatum nisi ex causa predicta ex tunc possit totum feodum in scripto suo continentum pro voluntate sua distringere quousque sibi de areragiis sufficienter fuerit satisfactum Ad hoc autem omnia et singula subscripta fideliter sine fraude et dolo observanda fidei religione prestitam huic scripto in modum cyrograffi confecto signa sua alternatim sunt appensa Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter