utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05610416

Charter
Charter Number: 05610416
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Release, Quitclaim
Date: 1260 - 1261
Date Type: Internal, Feast, Regnal

map View Map
Charter:
Omnibus hoc scriptum visuris vel audituris Salamon filius Dyaie Iudei Linc salutem Noveritis me relaxasse et omnino pro me et heredibus et assignatis meis quietum clamasse priori et conventui de Alvingham et eorum successoribus totum ius et clamium quod unquam habui vel habere potui nomine Iudaism[i] in capitale mesuagium cum pertinentiis suis quod quidem mesuagium dicti prior et conventus emerunt de Willelmo filio Willelmi de Redburn in villa de Kokeringthon et in totam terram quam dicti prior et conventus de Alvingham habent et tenent de predicto Willelmo filio Willelmi in villa et in territorio de Kokerigthon et tali modo quod nec ego predictus Salamon nec heredes mei neque assignati mei neque aliquis ex parte nostra de cetero nichil possumus exigere vel vendicare de cetero versus predictos priorem et conventum neque versus eorum successores supra predictum capitale mesuagium neque supra predictam terram in villa et in territorio de Kokeringthon occasione alicuius debitis quod predictus Willelmus de Redburn unquam mihi debuit per scriptum vel per talliam ab initio seculi usque ad finem mundi In huius rei testimonium presens scriptum litera mea Ebraica singnata Act die dominica proxima post festum purificationis beate Marie anno regni regis H filii regis I quadragesimo quinto
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter