utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05610417

Charter Number: 05610417
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation, Quitclaim
Date: 1260 Circa
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Alicia filia Willelmi de Redburn confirmat nobis et quieteclamat totum ius et clamium quod unquam habuit in omnibus terris et tenementis que habemus de dono predicti Willelmi patris sui [O]mnibus Cristi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit Alicia filia Willelmi de Redburn salutem in domino Noverit universitas vestra me concessisse remisisse et hac presenti carta mea quietum clamasse de me et heredibus meis in perpetuum priori et conventui de Alvingh totum ius et clamium quod unquam habui vel aliquo modo habere potero in omnibus terris et tenementis que habent de dono Willelmi patris mei in villa de Cokeringtona et extra prout in cartis suis quas habent de predicto Willelmo plenius continetur Et maxime in uno tofto quod vocatur Wythekeretoft cum crofto eidem adiacente in se continente sex selliones et iacent iuxta capitale mesuagium predicti Willelmi ex parte orientali et in novem sellionibus terre arabilis iacentibus ex parte occidentali predicte ville de Cokerint quorum octo selliones iacent ex parte occidentali de Gillecroft inter terras feodi de Fristona ex utraque parte et in uno sellio iacente ad capud occidentale dictorum octo sellionum iuxta foreriam inter terras feodi de Aysterby ex utraque parte et in octo sellionibus terre arabilis iacentibus ex parte orientali ville predicte quorum duo selliones iacent proximo inter terram conventus de Alvingh et terram Iohannis le Vavasur et duo selliones simul iacent ex australi parte de Nevillesic proximo inter terram predicti conventus et terram Iohannis le Vavasur et in tribus sellionibus terre arabilis iacentibus ex occidentali parte de Crosmare qui se extendunt a Nevillegate usque ad Redburnegate et in duobus sellionibus iacentibus ex north parte de Redburnegate pro quadam summa pecunie quam mihi dederunt premanibus Hec autem omnia predicta tenementa cum pertinentiis eisdem priori et conventui concessi remisi et hac presenti carta mea de me et heredibus meis quietum clamavi inperpetuum ita quod nec ego nec aliquis ex parte mea de cetero quicquid iuris vel clamium in dictis tenementis vel aliqua illorum parte habere potero [seu] poterit In cuius rei robur et testimonium presenti scripto sigillum meum apposui Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter