utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05610418

Charter 05610418
Charter Number: 05610418
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1250 - 1261
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Dominus Helyas de Rabayn confirmat nobis quoddam messuagium in Cok cum tofto et septem acras terre cum pertinentiis de feodo suo quas habemus ex dono Willelmi de Redburn [O]mnibus Cristi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerint dominus Helyas de Rabayn salutem in Domino Noverit universitas vestra me assensu et voluntate Matildis de Baywse uxoris mee intuitu Dei et pro salute anime mee et uxoris mee concessisse et confirmasse Deo et beate Marie priori et conventui de Alvingham quoddam mesuagium in Cokerintona cum tofto adiacente et septem acras terre cum pertinentiis videlicet viginti quatuor selliones de feodo meo quas tenet ex dono Willelmi de Redburn in liberam puram et perpetuam elemosinam tenendum et habendum dictis priori et conventui et eorum successoribus adeo libere et quiete sicut aliqua elemosina aliquibus viris religiosis liberius et quietius conferri potest prout carta ipsius Willelmi testatur Et ut hec mea concessio et confirmatio rata et stabilis inperpetuum perseveret presenti scripto sigillum meum apposui Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter