utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05610420

Charter
Charter Number: 05610420
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Gift
Date: 1200 - 1250
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Idem Radulfus dat nobis totum pratum quod habuit in territorio de Cok scilicet quod iacet in Utecroft [C]unctis Cristi fidelibus presentibus et futuris Radulfus filius Gotte Wag salutem Noveritis me pro salute anime mee et omnium antecessorum meorum concessisse dedisse et hac presenti carta mea confirmasse in puram et perpetuam elemosinam liberam et quietam ab omni seculari servitio et terrena exactione Deo et beate Marie et conventui de Alvingh totum pratum quod habui in territorio de Cokerint scilicet quod iacet in Utcroft inter Nevilledayle et pratum eiusdem conventus Et ego Radulfus et heredes mei totum predictum pratum cum pertinentiis predicto conventui in puram et perpetuam elemosinam warantizabimus et defendemus et de omnibus rebus erga omnes homines et feminas adquietabimus inperpetuum Preterea concessi et presenti carta mea confirmavi et de me et de heredibus meis inperpetuum quietum clamavi predicto conventui totum ius et clamium quod habui vel habere potui in omnibus terris pratis et pascuis iacentibus in territorio de Cokerint que aliquando fuerunt Gotte patris mei Et in huius rei testimonium presens scriptum sigillo meo corroboravi Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter