utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05610421

Charter 05610421
Charter Number: 05610421
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Gift
Date: 1200 - 1250
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Idem Radulfus dat Berte sponse sue in dote quatuor acras prati in pratis de Cok quas Gilbertus frater suus eidem dedit [S]ciant omnes presentes et futuri quod ego Radulfus filius Gotte de Cokerintona consilio et consensu matris mee et Gilberti fratris mei et ceterum amicorum meorum dedi et hac presenti carta mea confirmavi Berte sponse mee in dote et hereditate suis quatuor acras prati in pratis de Cokerint quas predictus Gilbertus frater meus mihi dedit pro servitio meo et Berte sponse mee et heredibus nostris sicut carta predicti Gilberti testatur scilicet illas quatuor acras prati quas pater meus derenat coram iustitiariis ex hereditate sua et iacent [inter] pratum predicti Gilberti et pratum sanctimonialium de Alvingh et tendunt se ab Engedic de Cok usque ad Maredic de Scitbroc tenendas libere et quiete de me at heredibus meis per illud servitium quod ego Radulfus prius tenui de Gilberto fratre meo scilicet pro vj denariis annuatim mihi et heredibus meis reddendis pro omni servitio et exactione ad duos terminos scilicet tres denarios ad Natale et tres denarios ad festum sancti Botulfi Et ego predictus Radulfus et heredes mei warantizabimus predictum pratum predicte Berte et heredibus suis contra omnes homines inperpetuum Et ut hec donatio rata et illibata permaneat hoc scriptum sigilli mei appositione corroboravi Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter