utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05610423

Charter
Charter Number: 05610423
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Gift
Date: 1200 - 1250
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Gilbertus filius Gotte dat Radulfo fratri suo pro servitio suo quatuor acras prati in pratis de Cok quas pater suus dereiniat coram iustitiariis [S]ciant omnes presentes et futuri quod ego Gilebertus filius Gotte de Cokerint consilio et consensu matris mee et heredum meorum dedi et hac presenti carta mea confirmavi Radulfo fratri meo pro servitio suo et Berte sponse sue et heredum eorum quatuor acras prati in pratis de Cokerint quas pater meus dereiniat coram iustitiariis ex hereditate sua et iacent inter pratum meum et pratum sanctimonialium de Alvingham et tendunt se ab Engedike de Cokerint usque ad Maredike de Schitbrok tenendas libere et quiete de me et heredibus meis sibi et heredibus eorum reddendo annuatim mihi et heredibus meis pro omni servitio et exactione sex denarios argenti ad duos terminos scilicet tres denarios ad Natale et tres denarios ad festum sancti Botulphi Et ego predictus Gilbertus et heredes mei warantizabimus predictum pratum predicto Radulfo et Berte sponse sue et heredibus eorum contra omnes homines in perpetuum Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter