utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05610425

Charter 05610425
Charter Number: 05610425
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1200 - 1225
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Robertus filius Willelmi de Redburna confirmat nobis totam terram quam Gotte Wag et Gilbertus filius eius tenuerunt in territorio de Cok [O]mnibus visuris vel audituris litteras istas Robertus filius Willelmi de Lekeburna salutem Noverit universitas vestra me pro anima patris mei et matris mei et omnium antecessorum meorum et pro salute mea et uxoris mee et heredum meorum concessisse et hac presenti carta mea confirmasse Deo et beate Marie et conventui de Alvingh in perpetuam elemosinam totam terram quam Gotte Wag et Gilebertus filius eius tenuerunt in territorio de Cokerint et quam Gilebertus dedit et concessit prefato conventui tam infra croftum quam extra tenendam de me et heredibus meis libere et quiete reddendo inde annuatim quatuor solidos in assumptione beate Marie pro omni seculari servitio et exactione quantum pertinet ad me et ad heredes meos et faciendo forinsecum servitium quantum pertinet ad dimidiam bovatam terre illius tenementi Ego vero et heredes mei warantizabimus et adquietabimus totam predictam terram prefato conventui pro predicto servitio contra omnes homines Et ut hec concessio et confirmatio rata sit et stabilis hoc presens scriptum sigilli mei munimine corroboravi fide mea interposita Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter