utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05610428

Charter
Charter Number: 05610428
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Gift
Date: 1200 - 1264
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Robertus filius Willelmi filii Alveredi dat nobis unam dimidiam acram terre arabilis in territorio de Cok [S]ciant presentes et futuri quod ego Robertus filius Willelmi filius Alveredi de Cokerint concessi et dedi et hac presenti carta mea confirmavi Deo et beate Marie et conventui de Alvingh in puram et perpetuam elemosinam solutam et quietam ab omni seculari servitio et terrena exactione unam dimidiam acram terre arabilis in territorio de Cokerint ex occidentali parte eiusdem ville iacentem inter terram Rogeri filii Ranulfi et terram meam et buttat versus aquilonem in Crossemare et versus meridiem super terram predicti conventus habendam et tenendam libere et quiete ab omni seculari servitio et terrena exactione sicut aliqua elemosina liberius haberi potest Et ego predictus Robertus et heredes mei warantizabimus et defendemus et de omnibus contra omnes adquietabimus predictam dimidiam acram cum omnibus pertinentiis suis predicto conventui inperpetuum In huius rei testimonium huic scripto sigillum meum apposui Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter