utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05610429

Charter
Charter Number: 05610429
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Gift
Date: 1240 - 1264
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Robertus filius Willelmi de Cok dat nobis dimidiam acram terre arabilis in territorio de Cok iacentem in Houkedale [O]mnibus Cristi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit Robertus filius Willelmi de Cok salutem Noverit universitas vestra me concessisse dedisse et hac presenti carta mea confirmasse Deo et beate Marie et conventui de Alvingh dimidiam acram terre arabilis in territorio de Coker ex occidentali parte eiusdem ville iacentem in Houkedale inter terram Iohannis filii Matilde ex aquilonari parte et terram Philippi Galle ex australi parte et extendit se a quadam forera de feodo de Aysterby usque ad terram Iohannis le Vavasur tenendam predicto conventui de me et heredibus meis in puram et perpetuam elemosinam sicut aliquod tenementum liberius et quietius viris religiosis potest teneri vel possideri Ego vero Robertus et heredes mei warantizabimus defendemus adquietabimus predictam dimidiam acram terre predicto conventui contra omnes homines inperpetuum Et ut hec mea donatio inviolabilis perseveret presens scriptum signi mei inpressione duxi communiendum Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter