utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05610430

Charter
Charter Number: 05610430
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Gift
Date: 1200 - 1264
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Idem Robertus [dat nobis] unum sellionem terre arabilis in territorio de Cok [U]niversis Cristi fidelibus presentibus et futuris Robertus filius Willelmi filii Elveredi de Cokerint salutem Noverit universitas vestra me pro salute anime mee et omnium antecessorum meorum concessisse dedisse et hac presenti carta confirmasse Deo et beate Marie et conventui de Alvingh in puram et perpetuam elemosinam unum sellionem terre arabilis in territorio de Cokerint ex occidentali parte ville iacentem inter terram eiusdem conventus et terram Roberti Russel ex australi parte de Dalleorsund cuius capud occidentale buttat super viam que tendit versus Ludam et capud orientale super foreriam Willelmi filii Roberti de Cokerint tenendum et habendum eidem conventui vel cui assignare voluerint cum omnibus pertinentiis suis libertatibus et aisiamentis libere et quiete pacifice et integre in puram et perpetuam elemosinam Et ego Robertus et heredes mei warantizabimus et adquietabimus et defendemus de omnibus rebus demandis et calumpniis que accidere poterunt in futurum predictum sellionem cum omnibus pertinentiis suis predicto conventui contra omnes homines inperpetuum Et in huius rei testimonium presens scriptum sigillo meo corroboravi Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter