utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05610431

Charter 05610431
Charter Number: 05610431
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Exchange
Date: 1200 - 1264
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Robertus filius Willelmi dat nobis quatuor selliones terre arabilis in territorio de Cok [S]ciant presentes et futuri quod ego Robertus filius Willelmi filii Elveredi de Cokerint dedi concessi et hac presenti carta mea confirmavi Deo et beate Marie et conventui de Alvingh inperpetuum excambium quatuor selliones terre arabilis in territorio de Cokerint ex orientali parte ville iacentes ad Gategrainhil ex north parte de Gocelingate Harthepening inter terram eiusdem conventus et terram quam Willelmus filius Galfridi molendinarii aliquando tenuit de feodo de Fristona et buttant versus north contra terras predicti conventus et Iohannis filii Willelmi filii Eustachii et Rogeri filii Iohannis filii Thungwini et versus suth contra terram prefati conventus tenendas et habendas in puram et perpetuam elemosinam cum omnibus pertinentiis suis libertatibus et aisiamentis inperpetuum excambium pro hiis terris subscriptis scilicet due selliones iacent ex orientali parte ville de Cokerint ex est parte de Boygraves ex australi parte vie inter terram Roberti de Cokefeld et terram Iohannis filii Willelmi filii Roberti et buttant versus suth super feodum de Fristona et ex orientali parte eiusdem ville quatuor selliones ad Redburnegate Ende inter terram Willelmi de Redburn et terram de feodo de Friston et buttant versus west super foreriam Roberti filii Ranulphi de feodo de Aysterby et una sellio in Haukedale inter terram Umfridi de Manneby et terram Radulfi Russel de feodo Roberti de Cokefeld et buttat versus est super terram Lamberti et versus west super foreriam Ricardi Brid de feodo de Aysterby Ego vero Robertus et heredes mei predictos quatuor selliones cum omnibus pertinentiis suis predicto conventui in puram et perpetuam elemosinam inperpetuum excambium sicut predictum est warantizabimus et defendemus et de omnibus erga omnes adquietabimus inperpetuum et predictus conventus predictas terras mihi et heredibus meis similiter in elemosinam warantizabit Et in huius rei testimonium confecta est hec carta inter nos inperpetuam memoriam et sigillis nostris corroborata Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter