utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05610432

Charter Number: 05610432
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Gift
Date: 1200 - 1264
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Idem Robertus dat nobis duos selliones terre arabilis in territorio de Cok ex orientali parte eiusdem ville [O]mnibus Cristi fidelibus Robertus filius Willelmi de Cokerint salutem Noveritis me concessisse dedisse et hac presenti carta mea confirmasse Deo et beate [Marie] et conventui de Alvingham in puram et perpetuam elemosinam duos selliones terre arabilis in territorio de Cokerint ex orientali parte eiusdem ville ita iacentes quod habent ex utraque [parte] sibi adiacentes terras Ricardi Ylleheyl scilicet super Gategrenehyl et abuttat versus aquilonem super Gocelingate et versus austrum super terram Iohannis le Vavasur tenendos et habendos dicto conventui libere quiete pacifice de me et heredibus meis sicut aliqua elemosina liberius et quietius ab aliquibus viris religiosis teneri vel haberi poterit Ego vero Robertus et heredes mei warantizabimus defendemus et adquietabimus predictos duos selliones cum omnibus pertinentiis suis aysiamentis libertatibus intra villam et extra contra omnes homines inperpetuum In cuius rei testimonium presens scriptum sigilli mei inpressione corroboravi Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter