utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05610433

Charter
Charter Number: 05610433
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Gift
Date: 1213 - 1229
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
[C]un[c]tis Cristi fidelibus presentibus et futuris Thomas prior et conventus de Alvingham salutem Noveritis nos dedisse et concessisse Willelmo filio Alveredi de Cokerington et heredibus eius pro homagio et servitio suo unum toftum et unam bovatam terre cum pertinentiis in Cokerington illum scilicet toftum et illam bovatam terre quam Alveredus filius Roberti quondam tenuit in eadem villa habenda et tenenda de nobis sibi et heredibus eius iure hereditario reddendo inde nobis singulis annis quatuor solidos ad duos terminos scilicet ad festum sancti Michaelis duos solidos et ad Pascha duos solidos pro omnibus servitiis que ad nos pertinent imperpetuum Nos vero warantizabimus predicto Willelmo et heredibus eius predictum toftum et predictam bovatam terre cum pertinentiis per predictum servitium quatuor solidorum annuorum imperpetuum Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter