utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05610439

Charter 05610439
Charter Number: 05610439
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Gift
Date: 1200 - 1264
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Eustachius filius Willelmi de Cok et Beatrix uxor sua dant nobis totum pratum et totum mariscum quod pertinet ad feudum suum [N]oscat universitas sancte matris ecclesie quod ego Eustacius filius Willelmi de Cokerint et Beatrix uxor mea et Willelmus filius meus et heres concessimus et dedimus sanctimonialibus de Alvingh et fratribus earum totum pratum et totum mariscum quod pertinent ad feudum nostrum de Langgebrig usque ad molendinum Rogeri filii Gocelini inter duas aquas et quatuor selliones iuxta molendinum predictarum sanctimonialium ex occidentali parte et quatuor ex orientali parte eiusdem molendini subtus via et quoddam holmum cum trencheto ibi facto iuxta calcetum de Cokerint del west et quicquid pertinet ad feudum nostrum inter hoc holmum et virgultum suum et preterea concessimus quicquid pater meus Willelmus aut ego ecclesie sancte Marie de Alvingh de feudo nostro donavimus aut vendidimus vel concessimus Hec omnia libera et quieta ab omni terreno [exactione] inperpetuum possidenda ut puram elemosinam warantizare contra omnes homines affidavimus et iuravimus et hoc cirographo confirmavimus Huius rei testes sunt
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter