utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05610443

Charter
Charter Number: 05610443
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1200 - 1264
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Willelmus filius Eustachii confirmat nobis totam terram quam pater suus Eustachius nobis dedit [U]niversis sancte matris ecclesie filiis Willelmus filius Eustachii de Cokerint salutem Sciatis me concessisse et hac carta mea confirmasse assensu et consensu sponse mee Cristiane Deo et ecclesie sancte Marie de Alvingh et sanctimonialibus ibidem Deo servientibus totam terram quam pater meus Eustachius dedit eidem ecclesie et predictis monialibus scilicet vij selliones inter molendinum de Ormesby et Langgebrig et duos selliones inter molendinum de Parco et ipsum molendinum de Ormesby iuxta viam apud aquilonem et totum pratum et totum mariscum quod pertinet ad feodum meum de Langgebrig usque ad molendinum Rogeri filii Gocelini inter duas aquas et quatuor selliones iuxta molendinum ipsarum monialium de Alvingh ex occidentali parte et alios quatuor selliones ex orientali parte eiusdem molendini subtus viam in Dunnedale et unum holmum cum la trenche ibi facta iuxta calcetam de Cokerint del west et quicquid pertinet ad feodum meum inter predictum holmum et virgultum monialium Preterea concessi et confirmavi predicte ecclesie et monialibus quicquid Willelmus avus meus et Eustacius pater meus dederunt vel vendiderunt eisdem monialibus Hec omnia concessi et confirmavi eis in puram et perpetuam elemosinam libera et quieta ab omni seculari servitio et warantizabo erga omnes homines et heredes mei post me Confirmavi etiam eis tres selliones quos avus meus Willelmus donavit eis et pater meus concessit qui nominantur Kirketoftes et ipse moniales dabunt pro me et heredibus meis annuatim illum denarium qui dicitur Rompenig Hec omnia concessi et confirmavi prenominatis monialibus pro anima patris mei et matris mee et omnium antecessorum meorum et pro fraternitate earum quam mihi concesserunt et sponse mee libera et quieta ab omni exactione et seculari servitio Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter