utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05610444

Charter
Charter Number: 05610444
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Gift
Date: 1200 - 1264
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Iohannes filius Willelmi filii Eustachii dat nobis unam sellionem terre arabilis in territorio de Cok cum corpore suo [C]unctis Cristi fidelibus presentibus et futuris Iohannes filius Willelmi filii Eustachii de Cokerint salutem Noverit universitas vestra me divine pietatis intuitu pro salute anime et omnium antecessorum et successorum meorum concessisse dedisse et presenti carta mea confirmasse Deo et beate Marie et conventui de Alvingh in puram et perpetuam elemosinam solutam et quietam ab omni seculari servitio et terrena exactione unam sellionem terre arabilis in territorio de Corintona cum corpore meo iacentem ex orientali parte eiusdem ville inter terras que fuerunt Galfridi Haket et buttat versus aquilonem super Northfen et versus meridiem super terram que fuit predicti Galfridi Haket Et ego predictus Iohannes et heredes mei predictam sellionem cum omnibus pertinentiis suis predicto conventui warantizabimus et defendemus et de omnibus contra omnes adquietabimus inperpetuum In huius rei testimonium huic scripto sigillum meum apposui Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter