utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05610445

Charter 05610445
Charter Number: 05610445
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Gift
Date: 1200 - 1264
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Willelmus filius Eustachii dat nobis tres selliones terre cum pertinentiis in territorio de Cok [S]ciant presentes et futuri quod ego Willelmus filius Eustachii de Cokerint assensu Iohannis filii mei et heredis dedi concessi et hac mea carta confirmavi Deo et beate Marie et conventui de Alvingh in puram et perpetuam elemosinam tres selliones terre cum pertinentiis in territorio de Cokerint scilicet duas selliones ad Kindelgate simul iacentes inter terram Roberti Haket et terram quam Iohannes filius Thuncwini tenuit quarum capita abuttant super culturam predicti conventus et unam sellionem que iacet ab occidentali parte molendini de Ormesby inter terram quam Thomas filius Osgot aliquando tenuit et terram quam Robertus Houc dudum tenuit Et ego Willelmus et heredes mei warantizabimus et adquietabimus tres selliones predictas cum pertinentiis predicto conventui contra omnes homines et omnes calumpnias de omnibus rebus inperpetuum Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter