utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05610446

Charter
Charter Number: 05610446
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1200 - 1264
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Iohannes filius Willelmi filii Eustachii confirmat nobis illas tres selliones terre quas pater suus Willelmus nobis dedit [S]ciant presentes et futuri quod ego Iohannes filius Willelmi filii Eustachii de Cokerintona concessi et hac mea carta confirmavi Deo et beate Marie et conventui de Alvingh in puram et perpetuam elemosinam illas tres selliones terre cum pertinentiis in territorio de Cokerint quas Willelmus pater meus eis dedit et carta sua confirmavit quarum scilicet due selliones simul iacent ad Kindelgate inter terram Roberti Haket et terram quam Iohannes filius Iuncwini tenuit quarum capita abuttant super culturam predicti conventus et unam sellionem que iacet ab occidentali parte molendini de Ormesby inter terram quam Thomas filius Osgot aliquando tenuit et terram quam Robertus Houc dudum tenuit Et ego Iohannes et heredes mei warantizabimus et adquietabimus tres selliones predictas cum pertinentiis predicto conventui contra omnes homines de omnibus rebus inperpetuum Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter