utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05610447

Charter Number: 05610447
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Exchange
Date: 1200 - 1264
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Ho[c] scriptum testatur quod prior et conventus de Al dederunt Iohanni filio Willelmi de Cok undecim selliones terre arabilis in territorio eiusdem ville inperpetuum excambium pro quinque sellionibus ex orientali parte eiusdem ville et v capita ex australi et septem selliones ex occidentali Preterea Iohannes dedit nobis xx sex perticatas prati in territorio de Al scilicet in Gilleholm ex nort parte ripe in excambium propter xx sex perticatas prati ex suth parte eiusdem ripe in pratis de Cok [H]oc cirographum in modum carte confectum testatur quod prior et conventus de Alvingh dederunt Iohanni filio Willelmi de Cokerint xj selliones terre arabilis in territorio eiusdem ville in perpetuum excambium ex quibus quinque iacent ex orientali parte predicte ville quorum unus sellio iacet apud Houtholbermare inter terram predicti Iohannis et terram quam Gamellus filius Wine aliquando tenuit extendens se versus suth et buttat super Redburnegate et versus north super le Waterlade et duo selliones ex orientali parte de Calmarehil iacent inter terram eiusdem Iohannis et terram Agnetis uxoris Rogeri filii Ranulfi et buttant versus north super Gudmundesic et versus suth super Swainesgate et duo selliones ex australi parte de Swainesgate iacent inter terram predicte Agnetis et terram quam Ernisius Fulberd aliquando tenuit buttantes versus suth super Redburnegate et sex selliones exoccidentali parte eiusdem ville quorum unus sellio iacet ex orientali parte de Holmare inter terram predicti Iohannis et terram Radulfi de Saleby buttans versus north super foreriam Galfridi Haket et versus suth super le Upwarp et unus sellio iacet ex orientali parte de Waytelandmare inter feodum de Friston buttans versus orientem super terram predicti Iohannis et versus occidentem super foreriam predicte Agnetis et unus sellio iacet ex australi parte de Wytelandmare inter terram predicti Iohannis et terram predicte Agnetis buttans versus suth super foreriam Thome filii Iohannis eiusdem ville et versus north super terram predicti Iohannis et unus sellio apud Colthornes iacet inter terram Roberti generi Asceri et terram Gamelli filii Wyne buttans versus suth super Redburngate et versus north super feodum de Aysterby et duo selliones apud Stapelhoumares iacent inter terram predicti Iohannis et terram Ricardi Yllehayl buttantes versus suth super foreriam predicti conventus et versus north super Redburnegate pro quibus sellionibus prenominatis predictus Iohannes dedit predictis priori et conventui quinque selliones iacentes ex orientali parte eiusdem ville et quinque capita ex australi parte que buttant contra terras predicti conventus quorum unus sellio iacet apud Houtholbermare inter terras predicti conventus buttans versus north in Gudmundsic et versus suth in Houtholbmare et unus sellio iacet inter terram predicti Iohannis et terram eiusdem conventus buttans versus suth super Redburnegate et versus north super le Waterlade de Houtholbermare et unus sellio iacet inter terram predicti conventus et terram Iohannis Knivet buttans versus north super Redburnegate et versus suth super terram Iohannis Gernun et unus sellio iacet apud Musacres inter terram predicti conventus et terram Radulfi de Saleby buttans versus north super Redburngate et versus suth super terram Roberti filii Gamelli et unus sellio buttat contra Musacres versus north et versus suth super Nevillesic inter terram Thome filii Iohannis de Cokerintona et terram predicti Roberti Et septem selliones iacent ex occidentali parte eius ville quorum duo selliones iacent apud Colethornes inter terram predicti conventus et terram Willelmi Huc buttantes versus suth super terras predicti conventus et versus north super Redburnegate et unus sellio iacet inter terram eiusdem conventus et terram Lamberti buttans versus suth super foreriam domini Ricardi le Waleis et versus north super eundem Upwarp et unus sellio ex australi parte de Wythretmare iacet inter terram predicti conventus et feodum de Friston buttans versus est super foreriam Thome filii Iohannis et versus west super foreriam Willelmi filii Unfridi de Manneby et duo selliones apud Wdetoftes iacent inter terram predicti conventus et terram monachorum de Parco Lude buttantes versus suth super feodum de Friston et versus north super foreriam Roberti generi Asceri et unus sellio apud Cautefurlanges iacet inter terram predicti conventus et terram Radulfi de Saleby buttans versus occidentem super terram eiusdem conventus et super foreriam de Penigholm Upwarp Preterea predictus Iohannes dedit predictis priori et conventui viginti sex perticatas prati in territorio de Alvingh scilicet in Gilleholm ex north parte ripe inperpetuum excambium propter viginti sex perticatas prati ex suth parte eiusdem ripe in pratis de Cokerint videlicet in Mikelholm iuxta daylam suam Et sciendum est quod predictus Iohannes et heredes sui predictis priori et conventui et successoribus suis predictas terras et predictum pratum warantizabunt et defendent et adquietabunt libere quiete pacifice et integre cum suis aisiamentis ab omnibus rebus sine aliqua perturbatione contra omnes homines et feminas inperpetuum Et predictus prior et conventus predicto Iohanni et heredibus suis predictum excambium consimili modo sicut scriptum est warantizabunt et defendent contra omnes homines inperpetuum In cuius rei testimonium presentibus scriptis in modum carte inter eos confectis sigilla sua parti dicto Iohanni tradite fecerunt apponi et predictus Iohannes alii parti priori et conventui relicte similiter apposuit Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter