utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05610448

Charter
Charter Number: 05610448
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Exchange
Date: 1200 - 1264
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Iohannes filius Willelmi dat nobis tres selliones terre arabilis in territorio de Cok in excambium pro v selliones in eodem territorio [H]ec carta testatur quod Iohannes filius Willelmi filii Roberti de Cokerint dedit et hac presenti carta confirmavit conventui de Alvingh tres selliones terre arabilis in territorio de Cokerint de quibus unus iacet ex occidentali parte eiusdem ville in uno forario ex australi parte molendini de Ormesby inter capita sellionum que buttant super idem forerium et terram Roberti de Cokefeld et continet in se unam acram et quatuor falles et dimidiam et buttat versus occidentem super forerium dicti conventus et versus orientem super forerium Roberti le Wdegraive et duo selliones iacent ex orientali parte de Haintoft inter Legrenegate et terram Roberti Creping et buttant versus aquilonem super terram predicti conventus et extendunt se versus austrum quantus croftus Rogeri Bur se extendit tenendos et habendos libere et quiete pacifice et integre cum omnibus pertinentiis suis libertatibus et aisiamentis in liberam puram et perpetuam elemosinam in perpetuum excambium pro quinque sellionibus in eodem territorio iacentibus ex orientali parte de Cokerint unus scilicet sellio iacet ex australi parte vie que venit de domo dicti Iohannis qui fuit quondam Hugonis filii Odonis Et duo selliones iacent ex australi parte vie que vocatur Gocelingate inter terras dicti Iohannis et duo selliones iacent ex aquilonali parte eiusdem vie et buttant versus aquilonem super culturam eiusdem Iohannis que vocatur Calfmarewang Predictus vero Iohannes et heredes sui predictos tres selliones cum omnibus pertinentiis suis predicto conventui warantizabunt et defendent et de omnibus contra omnes homines adquietabunt inperpetuum et predictus conventus prefatos quinque selliones predicto Iohanni et heredibus suis similiter warantizabunt Et in huius rei testimonium utraque pars presens scriptum sigillo suo corroboravit Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter