utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05610449

Charter 05610449
Charter Number: 05610449
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Exchange
Date: 1200 - 1264
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Iohannes filius Willelmi de Cok dat Willelmo filio Willelmi de Redburna unum sellionem terre arabilis in excambium pro uno sellione ad locum qui vocatur Crosmare [O]mnibus hominibus has litteras visuris vel audituris Iohannes filius Willelmi de Cokerint [salutem] Noverit universitas vestra me dedisse concessisse et hac presenti carta confirmasse Willelmo filio Willelmi de Redburna et heredibus suis unum sellionem terre arabilis iacentem ex west parte curie sue inter terram suam proximo ex suth parte et terram Radulfi de Saleby proximo ex north parte pro quodam alio sellione terre arabilis iacente ex orientali parte ville ad locum qui appellatur Crosmare inter terram Elveredi Rocce proximo ex sut parte et terram Thome filii Iohannis proximo ex north parte et abuttat ad west capud super terram meam et ad est capud super terram Willelmi filii Alicie in excambium tenendum et habendum sibi et heredibus suis de me et de heredibus meis libere et quiete integre hereditarie et omni seculari servitio solute Et ego Iohannes et heredes mei warantizabimus predicto Willelmo et heredibus suis predictum sellionem pro predicto sellione excambiato et de omnibus contra omnes homines inperpetuum adquietabimus et defendemus Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter