utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05610450

Charter
Charter Number: 05610450
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Gift
Date: 1200 - 1264
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Iohannes de Cok dat Willelmo de Redburna duos selliones terre arabilis ex orientali parte de Cok [O]mnibus Cristi fidelibus has litteras visuris vel audituris Iohannes de Cokerint salutem Noverit universitas vestra me dedisse concessisse et hac presenti carta confirmasse Willelmo de Redburne et heredibus suis duos selliones terre arabilis ex orientali parte de Cokerint abuttantes super Gocelinegate ad north capud et iacentes inter terram quam Willelmus de Longe quondam tenuit ex west parte et terram quam Willelmus Burre quondam tenuit ex est parte tenendos sibi et heredibus suis de me et heredibus [meis] libere quiete et iure hereditarie reddendo inde annuatim mihi et heredibus meis tantum unum par cyrotecarum albarum in die Pasche pro omni servitio re et demanda Et ego et heredes mei predicto Willelmo et heredibus suis terram predictam pro servitio predicto contra omnes warantizabimus et inperpetuum defendemus et in huius rei testimonium sigillum meum apposui Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter